Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[148]
quod si ea quae
dixi non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque
praeberet qui hanc mihi non daret veniam, ut cum meae
forenses artes et actiones publicae concidissent, non me
aut desidiae, quod facere non possum, aut maestitiae, cui
resisto, potius quam litteris dederem? quae quidem me
antea in iudicia atque in curiam deducebant, nunc oblectant
domi; nec vero talibus modo rebus qualis hic liber continet,
sed multo etiam gravioribus et maioribus; quae si
erunt perfectae, profecto maximis1 rebus forensibus nostris
et externis2 inclusae et domesticae3 litterae respondebunt.
Sed ad institutam disputationem revertamur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.